Krönungsgesänge – Ausgewählte Texte



GESÄNGE AUS DEM AACHENER KRÖNUNGSRITUS

Responsorium während der Prozession zur Kirche oder in die Chorhalle
Ecce mitto angelum meum
[Responsorium der Matutin vom 4. Fastensonntag; IV. Ton; Ex 23, 20; Ps 81, 9-10; Domarchiv Aachen, G 20 (14. Jh.)]
Ecce mitto Angelum meum, qui praecedat te et custodiat semper. Observa et audi vocem meam, et inimicus ero inimicis tuis, et affligentes te affligam, et praecedet te Angelus meus. (Versus) Israel, si me audieris, non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum: ego enim Dominus. Et praecedet te angelus meus.

Introitus
Ecce advenit dominator Dominus
[Introitus vom Fest Epiphanie; II. Ton; Mal 3, 1; 1 Chr 29, 12; Ps 72, 1; Domarchiv Aachen, G 13 (13. Jh.)]
Ecce, advenit dominator Dominus: et regnum in manu ejus et potestas et imperium. (Ps 72, 1) Deus, judicium tuum Regi da: et justitiam tuam Filio Regis. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Ecce, advenit dominator Dominus: et regnum in manu ejus et potestas et imperium.

Cantus Epistolae
Surge, illuminare, Jerusalem
[Lesung vom Fest Epiphanie; I. Ton; Jes 60, 1-6; Laudes festivae, Rom 1940, S. 54-56]
Lectio Isaiae Prophetae.
Surge, illuminare, Jerusalem: quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Quia ecce, tenebrae operient terram et caligo populos: super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi: filii tui de longe venient, et filiae tuae de latere surgent. Tunc videbis et afflues, mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi. Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha: omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes.

Graduale
Omnes de Saba venient
[Graduale vom Fest Epiphanie; V. Ton; Jes 60, 6; 1; Domarchiv Aachen, G 13 (13. Jh.)]
Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. (Versus) Surge et illuminare, Jerusalem: quia gloria Domini super te orta est.

Versus allelujaticus
Alleluja. Vidimus stellam ejus in Oriente
[Alleluja-Vers vom Fest Epiphanie; II. Ton; Mt 2, 2; Domarchiv Aachen, G 13 (13.Jh.)]
Alleluja, alleluja. Vidimus stellam ejus in Oriente, et venimus cum muneribus adorare Dominum.

Sequentia
Festa Christi omnis christianitas celebret
[Sequenz vom Fest Epiphanie; VII. Ton; Notker Balbulus, St. Gallen, 9. Jh.; Analecta Hymnica medii aevi 53, 29; Domarchiv Aachen, G 13 (13.Jh.)]
1. Festa Christi omnis christianitas celebret.
2a. Quae miris sunt modis ornata cunctisque veneranda populis.
2b. Per omnitenentis adventum atque vocationem gentium.
3a. Ut natus est Christus, est magis stella visa lucida.
3b. At illi, non cassam putantes tanti signi gloriam.
4a. Secum munera deferunt, parvulo offerunt, ut Regi caeli, quem sidus praedicat.
4b. Atque aureo tumidi principis lectulo transito Christi praesepe quaeritant.
5a. Hinc ira saevi Herodis fervida invidi recens rectori genito, Bethlehem parvulos praecepit ense crudeli perdere.
5b. O Christe, quantum Patris exercitus juvenis, doctus ad bella maxima, populis praedicans, colligis, surgens cum tantum miseris.
6a. Anno hominis tricesimo subtus famuli se incliti inclinaverat manus Deus, consecrans nobis baptisma in absolutionem criminum.
6b. Ecce spiritus in specie ipsum alitis innocuae uncturus, sanctis prae omnibus visitat, semper ipsius contentus mansione pectoris.
7a. Patris etiam insonuit vox pia, veteris oblita sermonis: »Paenitet me fecisse hominem.«
7b. »Vere Filius es tu meus mihimet placitus, in quo sum placatus; hodie te, mi Fili, genui.«
8. Huic omnes auscultate populi praeceptori. Amen. Alleluja.

Antiphon während der Salbung des Königs
Unxerunt Salomonem Sadoc sacerdos
[Antiphon von De Regum mit Psalm 21, 2; 4; VIII. Ton; 1 Kön 1, 45; Domarchiv Aachen, G 20 (14.Jh.)]
Unxerunt Salomonem Sadoc sacerdos et Nathan Propheta regem in Gihon. Et ambulantes laeti dixerunt: Vivat rex in aeternum.

Responsorium während der Prozession vom Marienaltar zum Karlsthron
Desiderium animae ejus
[Responsorium von De uno Martyre Pont.; IV. Ton; Ps 21, 3-4; A-Gu 29]
Desiderium animae ejus tribuisti ei, Domine, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. (Versus) Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum.

Cantus Evangelii
Cum natus esset Jesus in Bethlehem Juda
[Evangelium vom Fest Epiphanie; III. Ton; Mt 2, 1-12; Laudes festivae, Rom 1940, S. 56-59]
Dominus vobiscum.
Et cum spiritu tuo.
Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum.
Gloria tibi, Domine.
Cum natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce, Magi ab Oriente venerunt Jerosolymam, dicentes: Ubi est, qui natus est rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum. Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: In Bethlehem Judae: sic enim scriptum est: Et tu, Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda; ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel. Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis: et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce, stella, quam viderant in Oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. Videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde. Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum. Et, apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham. Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.

Offertorium
Reges Tharsis et insulae
[Offertorium vom Fest Epiphanie; V. Ton; Ps 72, 10-11; Domarchiv Aachen, G 13 (13.Jh.)]
Reges Tharsis, et insulae munera offerent: reges Arabum et Saba dona adducent: et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei, alleluja.

Communio
Vidimus stellam ejus in Oriente
[Communio-Vers vom Fest Epiphanie; IV. Ton; Mt 2, 2; Domarchiv Aachen, G 13 (13.Jh.)]
Vidimus stellam ejus in Oriente, et venimus cum muneribus adorare Dominum.

_______________________________________________________________________

KAISERLAUDES

Laudes regiae
Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat

[Lobgesänge Hinkmars; die Zuweisung der »Laudes regiae« an Hinkmar († 882), den im kirchlichen und politischen Bereich einflußreichen Erzbischof von Reims, dürfte rein zufällig sein, da Text und Melodie bereits 100 Jahre vor ihm in Gebrauch waren; IV. Ton; Texte: 8.-9. Jh.; Weise: Melodie der »Laudes regiae« altgallikanischer Herkunft; vgl. P. Beatus Reiser OSB, »Laudes festivae«, Lectionarium et Cantarium pro diversitate temporum et festorum, Rom 1940, S. 319-322, und: »Oremus«, Gebetbuch und Gesangbuch für das Bistum Aachen, Mönchengladbach 1949, S. 740-745]

Christus vincit! Christus regnat! Christus imperat!
Christus vincit! Christus regnat! Christus imperat!

Exaudi, Christe!

Ecclesiae sanctae Dei, electae Agni Sponsae, firma fides, superna defensio, salus perpetua!

Salvator mundi! Tu illam adjuva!
Sancta Maria! Tu illam adjuva!
Sancte Joseph! Tu illam adjuva!

Christus vincit! Christus regnat! Christus imperat!

Exaudi, Christe!

Domno nostro Sancti Patri, a Deo decreto, et universali Papae vita!

Salvator mundi! Tu illum adjuva!
Sancte Petre! Tu illum adjuva!
Sancte Paule! Tu illum adjuva!

Christus vincit! Christus regnat! Christus imperat!

Exaudi, Christe!

Patrono nostro Carolo Augusto, a Deo coronato, magno et pacifico imperatori et omnibus res publicas moderantibus pax et vita!

Salvator mundi! Tu illos adjuva!
Sancte Maurici! Tu illos adjuva!
Sancte Henrice! Tu illos adjuva!

Christus vincit! Christus regnat! Christus imperat!

Exaudi, Christe!

Populo Germanorum et omnibus hominibus bonae voluntatis pax et vita!

Salvator mundi! Tu illos adjuva!
Sancte Michael Archangele! Tu illos adjuva!
Sancte Bonifati! Tu illos adjuva!

Christus vincit! Christus regnat! Christus imperat!

Rex regum! Rex noster!
Spes nostra!
Gloria nostra!
Misericordia nostra!
Auxilium nostrum!

Christus vincit! Christus regnat! Christus imperat!

Fortitudo nostra!
Arma nostra invictissima!
Murus noster in expugnabilis!
Defensio et exaltatio nostra!
Lux, via, et vita nostra!

Christus vincit! Christus regnat! Christus imperat!

Ipsi soli imperium, laus et jubilatio, per infinita saecula saeculorum! Amen.

Tempora bona veniant! Amen.

Pax Christi veniat redempti sanguine Christi!

Feliciter! Feliciter! Feliciter!

Regnum Christi veniat!

Deo gratias! Amen.

Christus vincit! Christus regnat! Christus imperat!