Karlsoffizium »Regali natus« – Text




OFFICIUM DIVINUM IN FESTO BEATI KAROLI MAGNI
IMPERATORIS ET CONFESSORIS (KARLSOFFIZIUM)
  

AD I VESPERAS

Antiphona 1
Regali natus
De stirpe, Deoque probatus,
Karolus illicitae
Sprevit contagia vitae.

Antiphona 2
Angelici cultus
Dulcedine miles adultus,
Dum sublimatur,
Caelesti pane cibatur.

Antiphona 3
Sacros effectus
Virtutis Caesar adeptus,
Humani fastus
Populares respuit astus.

Antiphona 4
Justitiae palma
Fidei secutus ad arma,
Mentibus infestum
Superavit criminis aestum.

Antiphona 5
Nec mundi terror,
Nec avarus muneris error,
Fregerunt mentem
Christi mandata sequentem.

Capitulum (Cantus Canticorum 3, 11)
Egredimini filiae Jerusalem, properate filiae Sion, et videte regem in diademate, quo coronavit eum mater sua in die glorificationis illius, et in tempore laetitiae cordis ejus. Deo gratias.

Responsorium
Te secutus miles iste
Et acceptus tibi, Christe,
Comparatus Helysaeo,
Opus egit dignum Deo.
Versus I
Qui dum orat, languor cedit,
Mors fugatur, vita redit.
Versus II
Gloria Patri, et Filio,
Et Spiritui Sancto.

Hymnus
1. O rex, orbis triumphator,
Terrae regum imperator,
Tui gregis nostri coetus
Pios audi pie fletus.

2. Cujus prece mors fugatur,
Languor cedit vita datur,
Qui de petra ducis undas
Et baptismo gentes mundas.

3. Arte duros et natura,
Frangis muros prece pura,
Devotosque Christo ditas
Et rebelles ense necas.

4. O quam dignus verna caelis,
Servus prudens et fidelis,
Urbe turri se munivit
Et ad locum pacis ivit.

5. Ergo rupem ferro fode,
Fontem vivum nobis prode,
Ora pia prece Deum
Et fac pium nobis eum.

6. Sit majestas Trinitati,
Laus et honor unitati,
Quae virtute principali
Jure regnat coaequali.
Amen.

Antiphona ad Magnificat
O spes afflictis,
Timor hostibus, hostia victis,
Regula virtutis,
Juris via, forma salutis,
Karole, servorum
Pia suscipe vota tuorum.

Oratio propria
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Oremus.
Deus, qui superabundantia fecunditate bonitatis tuae beatum Karolum magnum imperatorem et confessorem tuum, deposito carnis velamine beatae immortalitatis trabea sublimasti: concede nobis supplicibus tuis, ut quem ad laudem et gloriam nominis tui honore imperii exaltasti in terris: pium ac propitium intercessorem mereamur habere in caelis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus: per omnia saecula saeculorum. Amen.
________________________________________________________________________________________

AD COMPLETORIUM

Antiphona ad Nunc dimittis
Rex confessor justitiae,
Pelle noctem perfidiae,
Tuis fulti suffragiis,
Eruamur ab impiis,
Ne daemonis illusio
Sit soporis abusio.
________________________________________________________________________________________

AD MATUTINUM

Antiphona ad Invitatorium
Supplex exora
Dominum, devotio pura,
Qui, quem dilexit,
Karolum super aethera exit.

In I Nocturno

Antiphona 1
Juxta sanctarum
Rivos plantatus aquarum,
Karolus in florem
Vernum produxit odorem.

Antiphona 2
Visio monstrata,
Regi de rege beata,
Consonat emeritae
Christo sine crimine vitae.

Antiphona 3
Qui Constantino
Veniens habitu peregrino,
Reddidit utrumque
Regnum gentisque suumque.

Lectio 1
De vita Karoli magni (I, 3).
Piissimus igitur Karolus in solio regni Francorum gloriose sublimatus tante fame praeconio et aromatici odoris fragrantia in fines orbis innotuit, ut vere lucerna super candelabrum posita lucem accommodaret omnibus in domo Domini et civitas in monte sita longe lateque esset manifesta. Deo gratias.

Responsorium 1
Francorum gemma Karolus,
Puer gerens cor senile,
Sortis humanae sciolus,
Nihil gessit puerile,
Mundum sprevit, opes cavit,
Sequens Christum quem amavit.
Versus
Divinae legis amplectens justitiam,
Litavit se Deo placentem hostiam.

Lectio 2
De vita Karoli magni (I, 3).
Unde nutu Dei, qui sperantes in se non deserit, factum est, ut, quia in solio regni fidelis inventus est, ampliori nomine honoris et potentiae excellentius et perfectius sublimaretur et, qui prius rex Francorum appellabatur, apice majestatis imperatoriae super nomen magnorum, qui sunt in terra, exaltaretur. Ipse enim primus ex genere Francorum imperator extitit. Deo gratias.

Responsorium 2
Tota poscente Francia
Et applaudente curia,
Sceptro regni decorator
Et prae cunctis exaltatur,
Quem Deus regia
Dignatur gloria.
Versus
Victorum triumphator in agone,
Consecratur imperator a Leone.

Lectio 3
De vita Karoli magni (I, 3).
Magnificatus quoque est super omnes reges Francorum, qui ante eum fuerunt, divitiis, gloria, honore et nomine. Manus enim Domini erat cum eo et omnia, quae faciebat, divinitus prosperabantur. Quia vero virtutum ejus et meritorum insignia, quae non solum a primaeva juventute, sed etiam a prima regni gessit administratione, impossibile est summatim ne dum per singula perstringere, ab eis exordiamur, quae excellentia imperiali decoratus firmiori et planiori sanxit auctoritate. Deo gratias.

Responsorium 3
Saecularis potentiae
Caesar fretus gladio,
Sic legis et justitiae
Cucurrit in stadio,
Ut salutis et gloriae
Potiretur bravio.
Versus I
Agonizans viriliter,
Cuncta gessit fideliter.
Versus II
Gloria Patri, et Filio,
Et Spiritui Sancto.

In II Nocturno

Antiphona 4
Martyrii signum
Renovatur in arbore, lignum
Usibus aptatum
Belli, ferroque dicatum.

Antiphona 5
Quam bonus et fortis,
Quam sanctus in aggere mortis
Hic fuit, hastatum
Nemus indicat inde creatum.

Antiphona 6
Quos Christus donat
Merito, quos poena coronat,
Effigie sacra
Perhibent inventa sepulcra.

Lectio 4
De vita Karoli magni (I, 4).
Quis autem ignorat, quanta omnium Romanorum et Francorum acclamatione, quanta totius cleri et populi devotione, quanta denique totius christianae plebis obsecratione nomen imperialis dignitatis fuerit assequutus? Unde constanter datum est intelligi, quia in manu sui fidelis sanctam ecclesiam divina bonitas sublimari voluit et christiani nominis dignitatem ampliari. Deo gratias.

Responsorium 4
Fusa prece mentis bonae,
Muri ruunt Pampilonae,
Spreto cultu infelici,
Victor victi sunt amici.
Versus
Leone fortior
Sed agno mitior,
Hostes Christo
Regenerat baptismo.

Lectio 5 
De vita Karoli magni (I, 4).
Jam enim pagani Christi fidelibus insultare gaudebant eo, quod nomen imperatorium apud christianos minus vigebat. Evocatus igitur sanctissimus Christi pugnator ad urbem Romam propter indignam papae Leonis injuriam apud Nomentum duodecimo ab urbe lapide ab ipso domno Leone et praeclaris civitatis honeste suscipitur. Deo gratias.

Reponsorium 5
De petrarum duritia,
Siccis elementis,
Aquarum fluentia,
Viris produxit et jumentis,
Imperator mitissimus
Et fidei propugnator sanctissimus.
Versus
Qui Moysi oraculo
Templum non urentem,
Vidit ignem in tabernaculo
Caelos tangentem.

Lectio 6
De vita Karoli magni (I, 4).
In crastinum vero idem venerabilis Leo praecedens eum ad urbem stansque in gradibus basilicae beati Petri missis obviam Romanae urbis vexillis, ordinatis etiam atque dispositis per congrua loca tam peregrinorum quam civium turmis, qui venienti laudes dicerent, ipse cum clero et episcopis equo descendentem gradusque ascendentem excepit et post orationem data benedictione in basilicam beati Petri cunctis psallentibus introduxit. Deo gratias.

Reponsorium 6
Divino clipei
Super urbem sole rubentes,
Absterrent hostes,
Conversa caede furentes.
Versus I
Et totidem juvenes
Arcent a moenibus ignes.
Versus II
Gloria Patri, et Filio,
Et Spiritui Sancto.

In III Nocturno

Antiphona 7
Aethereum rorem
Lignum concepit odorem,
Dans contra morem,
Produxit laurea florem.

Antiphona 8
Cujus odor late
Longe diffusus et alte,
Aegris divinae
Tulit auxilium medicinae.

Antiphona 9
Dum praesul plorat,
Plebs psallit, clerus adorat,
Ad sacra rex tendit,
Chirotheca relicta pependit.

Lectio 7
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. (11, 33-36)
In illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis. Nemo accendit lucernam et in abscondito ponit, neque sub modio sed supra candelabrum: ut qui ingrediuntur lumen videant. Et reliqua. De Expositione sancti Ambrosii Episcopi Evangelii secundum Lucam. (98) Ergo quia in superioribus Ecclesiam Synagogae praetulit, hortatur nos, ut fidem potius nostram ad Ecclesiam transferamus; lucerna enim fides est, juxta quod scriptum est: lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine; verbum enim Dei fides nostra est, verbum Dei lux, lucerna est fides. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Deo gratias.

Responsorium 7
O quam felicis imperatorem memoriae,
O virum virtutis et plenum gratiae,
Quem ales in solitudine
Solatur humano famine,
Qui sanctam urbem recensuit
Et patriarcham restituit.
Versus
Inter multa Constantini donaria
Divinae mortis elegit supplicia.

Lectio 8
De Expositione sancti Ambrosii Episcopi Evangelii secundum Lucam. (98) Lucerna autem lucere non potest, nisi aliunde lumen acceperit. Haec est lucerna, quae accenditur, virtus scilicet nostrae mentis et sensus, ut mua illa possit quae perierat, reperiri. Nemo ergo fidem sub lege constituat; lex enim intra mensuram est, ultra mensuram gratia: lex obumbrat, gratia clarificat. Et ideo nemo fidem suam intra mensuram legis includat, sed ad Ecclesiam conferat, in qua septiformis Spiritus relucet gratia, quam princeps ille sacerdotum fulgore supernae divinitatis illuminat, ne eam legis umbra restinguat. Deo gratias.

Responsorium 8
Laetare, pia mater, Aquensis ecclesia,
Exsulta tam sancti principis habere suffragia,
Qui sua regali munificentia
Te ditavit et beavit in gloria.
Versus
Cujus labore impensa et opere
Meruisti universas praecellere.

Lectio 9
De Expositione sancti Ambrosii Episcopi Evangelii secundum Lucam. (99) Denique lucerna illa quam matutinis vesperuisque temporibus, ritu veteri Judaeorum, princeps sacerdotum solebat accendere, velut sub modio sita legis evanuit. Et civitas illa Jerusalem, quae in terris est, quae occidit prophetas, quasi in convalle fletus posita delitescit: illa autem Hierusalem, quae in caelo est, in qua militat fides nostra, in illo altissimo omnium locata monte, hoc est in Christo, Ecclesia non potest tenebris et ruinis hujus mundi abscondi: sed fulgens candore solis aeterni, luce nos gratiae spiritalis illuminat. Deo gratias.

Responsorium 9
Gloriose Christi confessor Karole,
Juris rector et protector justitiae,
Ad te clamantium
Exaudi preces et vota tuorum.
Versus I
Ut post hujus vitae dispendia,
Tecum perenni fruamur gloria.
Versus II
Gloria Patri, et Filio,
Et Spiritui Sancto.

Oratio propria
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Oremus.
Deus, qui superabundantia fecunditate bonitatis tuae beatum Karolum magnum imperatorem et confessorem tuum, deposito carnis velamine beatae immortalitatis trabea sublimasti: concede nobis supplicibus tuis, ut quem ad laudem et gloriam nominis tui honore imperii exaltasti in terris: pium ac propitium intercessorem mereamur habere in caelis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus: per omnia saecula saeculorum. Amen.
_______________________________________________________________________

AD LAUDES

Antiphona 1
Praecinctus fortitudine
Et potitus victoria,
Donatur sanctitudine
Rex Karolus in gloria.

Antiphona 2
Jubilemus altissimo
In athleta sanctissimo,
Cui missa per spiritum,
Cerva duxit exercitum.

Antiphona 3
In deserto, dum devias
Et disponis excubias,
Tibi Deus apparuit,
Ales fidem exhibuit.

Antiphona 4
Passionis dominicae
Veneratus miracula,
Regem virtutis caelicae
Benedixit in saecula.

Antiphona 5
In cithara, et tympano
Laudes dicamus Domino,
Qui culpae misit regiae
Cartam latricem veniae.

Capitulum (Liber Daniel 12, 3)
Fulgebit quasi splendor firmamenti, et quasi stella matutina in perpetuas aeternitates, quia multos erudivit ad justitiam: et in pauperes Domini fecit misericordiam. Deo gratias.

Antiphona ad Benedictus
Sol defectu, luna tenebris,
Fuscato mundi lumine,
Terra motu, caelum latebris,
Aer horrendo turbine,
Pandunt luctus casum funebris,
Confuso rerum ordine.

Oratio propria
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Oremus.
Immensae majestatis Deus et bonitatis infinite, qui fidelem tuum athletam Karolum magnum imperatorem et confessorem tuum, in terris gloria imperii exaltasti et dono gratiae tuae in caelis corona beatitudinis triumphare concedis, praesta quaesumus, ut sicut fidei christianae fidelissimus extitit propagator ita pro nobis apud te pius existat intercessor. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus: per omnia saecula saeculorum. Amen.
_______________________________________________________________________

AD PRIMAM

Antiphona
Juxta sanctarum
Rivos plantatus aquarum,
Karolus in florem
Vernum produxit odorem.
_______________________________________________________________________

AD TERTIAM

Antiphona
Visio monstrata
Regi de rege beata
Consonat emeritae
Christo sine crimine vitae.

Capitulum (Cantus Canticorum 8, 7)
Aquae multae non potuerunt extingere caritatem, illius nec fluminum impetus illum praevaluerunt obruere: quia lampades illius, lampadas ignis atque flammarum. Deo gratias.

Oratio propria
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Oremus.
Deus, qui beatum Karolum magnum imperatorem et confessorem tuum patronum justitiae in terris esse voluisti, et consortio tuorum fidelium cum angelis sanctis misericorditer associare, dignatus es praesta supplicibus tuis, sic de ejus veneratione laetari, ut pia ejus intercessione consortes aeternae beatitudinis fieri mereamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus: per omnia saecula saeculorum. Amen.
_______________________________________________________________________

AD SEXTAM

Antiphona
Qui Constantino
Veniens habitu peregrino,
Reddidit utrumque
Regnum gentisque suumque.

Capitulum (Liber Sapientiae 5, 16)
Cogitatio illius apud altissimum et semita ejus quasi lux splendens: ideo accepit regnum decoris et diadema speciei de manu Domini. Deo gratias.

Oratio propria
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Oremus.
Beati Karoli magni imperatoris et confessoris tui, quaesumus, Domine, nos emundet et muniat oratio: quatinus illius patrocinio meritorum veniam nostrorum consequamur delictorum. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus: per omnia saecula saeculorum. Amen.
_______________________________________________________________________

AD NONAM

Antiphona
Dum praesul plorat,
Plebs psallit, clerus adorat,
Ad sacra rex tendit,
Chirotheca relicta pependit.

Capitulum (Petri Epistola I, 2, 22)
Jucunditate et laetitia exsultavit thronus regni ejus et repleta est bonis anima illius, quia in tempore tribulationis permansit fidelis: nec in inventus est dolus in ore illius. Deo gratias.

Oratio propria
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Oremus.
Adesto, quaesumus nobis, misericors Deus, ut qui fragilitatis nostrae illecebris incessanter obtundimur: meritis et precibus beati imperatoris et confessoris tui Karoli magni ad aeternae salutis gloriam misericorditer restauremur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus: per omnia saecula saeculorum. Amen.
_______________________________________________________________________

AD II VESPERAS

Antiphona 1
Praecinctus fortitudine
Et potitus victoria,
Donatur sanctitudine
Rex Karolus in gloria.

Antiphona 2
Jubilemus altissimo
In athleta sanctissimo,
Cui missa per spiritum
Cerva duxit exercitum.

Antiphona 3
In deserto, dum devias
Et disponis excubias,
Tibi Deus apparuit,
Ales fidem exhibuit.

Antiphona 4
Passionis dominicae
Veneratus miracula,
Regem virtutis caelicae
Benedixit in saecula.

Antiphona 5
Dissolutus in corpore,
Gaudet cum Christo vivere,
Christi confessor Karolus,
Cujus caeli consortio
Nos commendet oratio.

Capitulum (Cantus Canticorum 4, 11)
Viae ejus viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae, favus mellis sub lingua ejus: virga directionis, virga regni illius. Deo gratias.

Responsorium
Confessor obsequio, Caesar Karole,
Martyr affectu, gladio apostole,
Ad tuorum suspiria convertere.
Versus I
Ut nos a palea et latere
Aegyptii torrentis
Eruamur, virtute
Dexterae potentis.
Versus II
Gloria Patri, et Filio,
Et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio,
Et nunc, et semper.

Antiphona ad Magnificat
O Dei sacer athleta Karole,
O saxeae gentis Apostole,
O vere confessor obsequio,
Virgo votis, martyr studio,
Qui quem virtute potentis dexterae praedicasti,
Mentibus sacrilegis Paraclitum inspirasti,
Mediante sancto Aegidio
Sanctionis dominicae mysterio
Tibi caelitus per angelum collatam,
Implora nobis peccatorum veniam.

Oratio propria
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Oremus.
Majestati tuae, Domine Deus, beati imperatoris et confessoris tui Karoli magni devota nos commendet oratio: ut sicut ipsius temporali veneratione laetamur ita patrocinantibus ejusdem meritis aeterna retributione gaudeamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus: per omnia saecula saeculorum. Amen.

Photo: © Michael McGrade, Hudson MA: Aachen, Domarchiv, Handschrift G 20, f. 25r: Karlsoffizium »Regali natus«