Karlsmesse »In virtute tua« – Text



MISSA IN FESTO BEATI KAROLI MAGNI IMPERATORIS ET CONFESSORIS (KARLSMESSE)
 
 
Introitus (Psalmus 21, 2-3)
In virtute tua, Domine, laetabitur justus, et super salutare tuum exsultabit vehementer: desiderium animae ejus tribuisti ei. (Psalmus 21, 6) Magna est gloria ejus in salutari tuo, gloriam et magnum decorem impones super eum. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Oratio propria
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Oremus.
Deus, qui superabundanti fecunditate bonitatis tuae beatum Karolum magnum imperatorem et confessorem tuum, deposito carnis velamine beatae immortalitatis trabea sublimasti: concede nobis supplicibus tuis, ut quem ad laudem et gloriam nominis tui honore imperii exaltasti in terris: pium ac propitium intercessorem mereamur habere in caelis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus: per omnia saecula saeculorum. Amen.

Lectio (Liber Ecclesiasticus 14, 2. 15, 3-4; 6)
Lectio Libri Sapientiae. Beatus vir, qui in sapientia morabitur, et qui in justitia meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei. Cibavit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potavit illum. Et firmabitur in illo, et non flectetur: et continebit illum, et non confundetur. Et exaltabit illum apud proximos suos, et nomine aeterno haereditabit illum: Dominus Deus noster.

Graduale (Psalmus 21, 4-5)
Domine, praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis: posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. (Versus) Vitam petiit, et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum saeculi.

Tractus (Psalmus 112, 1-3) [nach Septuagesima; das Alleluja mit Vers entfällt dann]
Beatus vir, qui timet Dominum: in mandatis ejus cupit nimis. Potens in terra erit semen ejus: generatio rectorum benedicetur. Gloria et divitiae in domo ejus: et justitia ejus manet in saeculum saeculi.

Alleluja-Versus (Psalmus 21, 2)
Alleluja, alleluja. Domine, in virtute tua laetabitur rex: et super salutare tuum exsultabit vehementer.

Sequentia
1. Urbs Aquensis, urbs regalis,
Regni sedes principalis,
Prima regum curia.
Regi regum pange laudes,
Quae de magni regis gaudes
Karoli praesentia.

2. Iste coetus psallat laetus,
Psallat chorus hic sonorus
Vocali concordia.
At dum manus operatur
Bonum, quod cor meditatur,
Dulcis est psalmodia.

 3. Hac in die, die festa,
Magni regis magna gesta
Recolat, Ecclesia.
Reges terrae, et omnes populi,
Omnes simul plaudant
Et singuli celebri laetitia.

4. Hic est Christi miles fortis,
Hic invictae dux cohortis,
Ducum sternit milia.
Terram purgat lolio,
Atque metit gladio
Ex messe zizania.

5. Hic est magnus imperator,
Boni fructus bonus sator
Et prudens agricola.
Infideles hic convertit
Phanos, deos hic evertit
Et confringit idola.

6. Hic superbos domat reges,
Hic regnare sacras leges,
Facit cum justitia.
Quam tuetur eo fine,
Ut et justus sed nec sine
Sit misericordia.

7. Oleo laetitiae,
Unctus dono gratiae
Ceteris prae regibus.
Cum corona gloriae,
Majestatis regiae
Insignitur fascibus.

 8. O rex, mundi triumphator,
Jesu Christi conregnator,
Sis pro nobis exorator,
Sancte pater Karole.
Emundati a peccatis,
Ut in regno claritatis,
Nos, plebs tua, cum beatis
Caeli simus incolae.

9. Stella maris, o Maria,
Mundi salus, vitae via,
Vacillantum rege gressus
Et ad regem des accessus
In perenni gloria.

10. Christe, splendor Dei Patris,
Incorruptae fili matris,
Per hunc sanctum, cujus festa
Celebramus, nobis praesta
Sempiterna gaudia. Amen.
Alleluja.

Evangelium (Lucas 11, 33-36)
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam. Gloria tibi, Domine.
In illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant. Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. Vide ergo, ne lumen, quod in te est, tenebrae sint. Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.

Offertorium (Psalmus 21, 4-5)
Posuisti, Domine, in capite ejus coronam de lapide pretioso: vitam petiit a te, tribuisti ei.

Secreta [Stillgebet]
Hostias tibi, Domine, pro sancti Karoli magni imperatoris et confessoris tui commemoratione deferimus suppliciter exorantes: ut peccatorum indulgentiam, nobisque pariter mentis et corporis conferant salutem. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus: per omnia saecula saeculorum. Amen.

Communio (Psalmus 21, 6)
Magna est gloria ejus in salutari tuo: gloriam et magnum decorem impones super eum, Domine.

Postcommunio
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Oremus.
Sanctificet nos, quaesumus omnipotens Deus, sacri corporis et sanguinis tui veneranda perceptio: ut intercedente beato Karolo magno imperatore et confessore tuo, per haec mysteria nostrae salutis, et fidei, in praesenti peccatorum veniam: et in futuro vitam consequi mereamur aeternam. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus: per omnia saecula saeculorum. Amen.

Sequentia in Octava
1. In Karoli magni laude
Voce, voto, manu plaude,
Regalis Ecclesia.
Pium lauda confessorem,
Legis Dei defensorem
Celebri melodia.

2. Imperator Romanorum
Exstitit et rex Francorum
Dei providentia.
Ecclesiam sublimavit,
Hanc adjutus gubernavit
Divina potentia.

3. Hispaniam subjugavit
Sicut gigas, et fugavit
Cultum idolatriae.
Saxoniam debellavit,
Et ad fidem revocavit
Idolatras patriae.

4. Matri Christi fecit aedem,
Regni sedem, et haeredem,
In magnificentia.
Quam, a Papa consecratam,
Sui facit decoratam
Corporis praesentia.

5. Post hoc regnum temporale
Regnum capit immortale
Cum sanctis in patria.
Hoc imploret princeps iste,
Ut regnare tecum, Christe,
Possimus in gloria.

6. Amen, dicat iste chorus,
Ut corona sit decorus
In caelesti curia.
Chorus iste dicat Amen,
Ut jucundum post examen
Decantet Alleluja.