Fest der hl. Lanze – Ausgewählte Texte


GESÄNGE ZUM »FEST DER HEILIGEN LANZE UND DER NÄGEL VOM KREUZ DES HERRN«

Hymnus
Pange lingua gloriosae lanceae praeconium

[Hymnus der Vesper vom Fest »De sancta lancea et clavis Christi« (Freitag nach der Osteroktav); Analecta Hymnica medii aevi 52, 6; III. Ton, Domarchiv Aachen, G 20 (14. Jh.)]

1. Pange lingua gloriosae
lanceae praeconium,
per quam nobis copiose
sacrum fluxit lavacrum
passo Christo dolorose
pro salute gentium.

2. Hasta nitet margaritis
nimis coruscantibus,
mucro gemmis infinitis
sanguine vernantibus;
muniamur armis istis
caelis exclamantibus.

3. Dulcis hasta, latus Dei
te replevit sanguine;
dulcis mucro per cor Dei
volvitur in flumine;
sic salvantur omnes rei
tanto Dei munere.

4. Armat hasta viatores,
ne frangantur taedio;
mucro lavat peccatores
in ferventi fluvio;
roborantur bellatores
ne ruant in proelio.

5. Imperator, splendor Patris,
cum clavis et lancea
mundum purgat a peccatis
pro sua clementia.
Salve, tantae pietatis
infinita gratia!

6. Gloria et honor Deo
in paschali gaudio,
laus aeterna sit pro eo,
quod gessit in Filio;
fixa sit in corde meo
crux cum suo Domino. Amen.

Sequentia
Hodierne festum lucis 
[Sequenz der Messe vom Fest »De sancta lancea et clavis Christi« (Freitag nach der Osteroktav); Analecta Hymnica medii aevi 54, 140; I. Ton, Domarchiv Aachen, G 20 (14. Jh.)]

1. Hodierne festum lucis
et sollemne vitae ducis
pro victrici lancea!
Decantemus laudes ei,
quem transfixit vice rei
haec salutis framea.

2. Omnis utriusque sexus!
Te stringebat culpae nexus
et mortis angustia.
Psalle illi, qui resolvit
culpam, poenam pro te solvit,
vitae dans remedia!

3. Ave, ferrum triumphale,
intrans pectus tu vitale
caeli pandis ostia!
Fecundata tu cruore,
felix hasta, nos amore
per te fixi saucia!

4. Florens cruor, quem fuderunt
artus Christi, quos foderunt
clavorum fixoria.
Fusa per te ac rigata
et per clavos solidata
nostra sint praecordia.

5. Salve, Jesu Nazarene,
tu pro nobis mortis poenae
affectus injuria!
Placa Patrem majestatis
ut in aevum cum beatis
nos coronet gloria! Alleluja.